781. Vers. 16. Et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt, quemadmodum praeceperat illi Deus; et clausit Jehovah post {1} illum. 'Intrantes' significant quae apud hominem Ecclesiae: 'masculus et femina de omni carne intrarunt' significant quod vera et bona omnis generis apud eum essent: 'sicut praeceperat Deus' significat, ad quae recipienda praeparatus esset: 'et clausit Jehovah post illum' significat quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, quidem caelestis Ecclesiae homo. @1 apud I, but see below.$