Arcana Coelestia (Potts) n. 7833

Previous Number Next Number See English 

7833. `Ad domum patrum, pecudem ad domum': quod significet secundum bonum speciale cujusvis, constat ex significatione `domus patrum' quod sit bonum unius familiae distinctum a bono alterius; per `domum' enim `patris' significatur homo quoad bonum internum {1}, n. 3128. Cum hoc ita se habet: per `omnes tribus Israelis' significantur omnia vera et bona fidei et charitatis in uno complexu, et per `unamquamvis tribum' unum genus boni {2}aut veri, videatur n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6640; ita per `unamquamvis familiam intra tribum suam' {3}significabatur bonum speciale, {4}proinde bonum unius in specie distinctum a bono alterius; {5}at per `domum patrum intra familiam' significabatur bonum particulare unius speciei; quod illa significata sint per tribus, {6}familias, et domos in quas distincti {7}erant filii Israelis, erat causa ut repraesentarent caelum, nam ibi bona sunt distincta in genere, in specie, et in particulari; et secundum illa conjuncti sunt angeli; sciendum quod unius bonum nusquam detur prorsus simile bono alterius, sed quod varia sint, et tam varia ut distincta sint in genera universalia superiora, et haec in {8} inferiora, usque ad singularia et singularissima; quod bona amoris et fidei tam varia sint, videatur n. 684, 690, 3241, 3267, 3744-3746, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236. Inde nunc patet cur mandatum quod `acciperent sibi quisque pecudem ad domum patrum, pecudem ad domum.' @1 i ejus$ @2 et$ @3 significatur$ @4 ita$ @5 hoc intelligitur per domum patrum$ @6 et per$ @7 fuerunt$ @8 i genera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church