Arcana Coelestia (Potts) n. 7838

Previous Number Next Number See English 

7838. `Mascula': quod (x)significet quae fidei charitatis, constat ex significatione `masculi' quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 4005, ita fides charitatis, nam verum fidei non est verum fidei {1} nisi (x)sit cum bono charitatis, imprimis ex illo. Quod pecus paschalis mascula esset, causa erat quia `pecus' illa significabat innocentiam illorum qui ab Ecclesia spirituali; et illi qui ab Ecclesia spirituali non in alio bono sunt quam quod in se est verum fidei, hoc enim dicitur bonum cum ex affectione charitatis in actum mittitur, n. 7835; inde est quod pecus mascula esset. Alioquin in sacrificiis etiam adhibebantur pecudes femellae, cum cultus ex bono {2}repraesentaretur. @1 i apud aliquem$ @2 significaretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church