7850. `Et comedent carnem': quod significet fruitionem boni, constat ex significatione `comedere' quod sit fruitio, de qua nunc supra, n. 7849; et ex significatione `carnis' quod sit proprium hominis vivificatum a Divino Humano Domini, ita omne bonum caeleste et spirituale apud hominem, de qua n. 3813, 6968; quod `caro' id significet, apud antiquos notissimum fuit; hodie {1}tamen tam ignotum est ut nullus non miretur quod dicatur tale per `carnem' significari; si dicatur quod id spirituale correspondens sit, hoc non intelligitur; {2}si dicitur quod sit significativum, hoc quidem intelligitur, sed in alio sensu quam in quo est significativum correspondens, nempe sicut prorsus separatum, {3}cum tamen spirituale aut significativum correspondens est {4} conjunctum cum illo cui correspondet, sicut hominis visus cum ejus oculo, {5} auditus cum ejus aure, {5} cogitatio, quae spiritualis, cum forma interiorum hominis, et per illam cum organulis loquelae, aut sicut voluntas, quae etiam spiritualis, cum fibris muscularibus, per quas actio; ita se habet omne spirituale correspondens, seu significativum respective ad suum naturale cum 2 quo correspondentia; quis non videre potest quod non caro per `carnem' nec sanguis per `sanguinem' intelligitur a Domino apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus (t)est vere potus, vi 53-56? quod per `carnem' intellectum sit Divinum Bonum Divini Amoris {6}Domini, quod ex Divino Humano {7}Ipsius, et per `sanguinem' Divinum Verum {8}procedens a Divino Bono Ipsius, tum reciprocum hominis, hodie pauci sciunt, et qui scire possunt, non volunt; quod non scire velint, est causa quia in nulla affectione veri propter verum sunt, sed {9} (x)propter causas in mundo; tum quia naturales homines naturaliter omnia capere volunt. Haec dicta sunt ut sciatur quid significatur per `comedere carnem' in cena paschali, consequenter quid in Sancta Cena, quae tunc instituta fuit; de pane et vino, quae idem significant cum carne et sanguine, in Sancta Cena, videatur n. 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915. Quod `caro' non sit caro in sensu spirituali Verbi, praeter ab aliis locis, manifeste patet ab hoc apud Johannem, Venite, et congregamini ad cenam magni Dei, ut manducetis carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. xix 17, 18;
per `carnes' ibi significantur varii generis bona. @1 autem$ @2 si spirituale significativum dicitur$ @3 sed$ @4 i prorsus$ @5 i ejus$ @6 Ipsius$ @7 Domini$ @8 divini Boni ab Ipso$ @9 i modo$