Arcana Coelestia (Potts) n. 7852

Previous Number Next Number See English 

7852. `Assam igne': quod significet bonum quod amoris, constat ex significatione `assi igne' quod sit bonum amoris, `ignis' enim significat amorem, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, et `assatum' id quod est imbutum amore, proinde bonum; in Verbo distinguitur assatum a cocto, et per `assatum' {1}significatur bonum, quia per ignem, et per `coctum' intelligitur verum, quia per aquam; hic similiter, nam dicitur, `Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne,' vers. 9; causa est quia per `agnum paschalem' {2}significatur bonum innocentiae, quod bonum est bonum amoris in Dominum. 2 Ex his patet quid per `assatum piscem' apud Lucam xxiv 42, 43, in sensu spirituali intelligitur; tum quid per `piscem superimpositum foco,' cum visus est Dominus discipulis, de quo ita apud Johannem, Postquam descenderunt discipuli in terram, vident focum positum, et pisciculum superjacentem, et panem; venit Jesus, et accipit panem, et dat illis, et pisciculum similiter, xxi 9, 13;

per `piscem' significatur verum naturalis, n. 991, per `focum' autem bonum, ita per `pisciculum superjacentem' verum boni spiritualis in naturali; qui non sensum internum Verbi dari credit, is non {3}potest aliter credere quam quod nihil arcani involvat, quod, cum apparuit Dominus discipulis, esset piscis super foco, et quod ille a Domino daretur illis ad edendum. 3 Quia per `assum igne' significatur bonum quod amoris caelestis et spiritualis, ideo in opposito sensu per `assum igne' significatur malum quod est amoris {4}sui et mundi, apud Esaiam, Partem ejus combussit igne, super partem ejus carnem comedit, assavit assatum, ut saturaretur, etiam calefactus est; et dixit, {5}Frater, calefactus sum, vidi ignem: partem ejus combussi igne, etiamque coxi super prunis ejus panem, assavi carnem et comedens, xliv 16, 19;

ibi de adoratoribus sculptilis; per `sculptile' significatur falsum mali, quod ita describitur; `assare assatum et assare carnem' {6}est operari malum ex amore spurco; quod `ignis' in opposito sensu sit malum amoris sui et mundi, seu cupiditatum quae illorum amorum sunt, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, (x)7575. @1 intelligitur$ @2 intelligitur$ @3 aliter credit$ @4 spurci$ @5 In MT Heb is pointed as an interjection (he`ah). S has rendered as (ha`ah)$ @6 pro$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church