Arcana Coelestia (Potts) n. 7854

Previous Number Next Number See English 

7854. `Super amaroribus': quod significet per tentationum injucunda, constat ex significatione `amarorum' seu `amaritudinum' quod sint injucunda, hic quae tentationum; bonum enim innocentiae, quod per `agnum paschalem' repraesentatur, non alicui appropriari potest nisi {1}per tentationes; per `azymum panem' {2} tale bonum significatur, quod quia appropriatur per tentationes, statutum est ut `comederent illum super amaroribus'; et praeterea panis ille erat illis panis afflictionis, sicut manna, Deut. viii 15, 16, xvi 3, {3} quia erat absque fermento, hoc est, absque aliquo falso ex malo, nam homo purum verum et purum bonum non sustinet. Quod injucunda significentur per `amara,' patet apud Esaiam, Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus amarum in dulce, et dulce in amarum! v (x)20:

et apud eundem, Cum cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam, xxiv 9. Quod injucunda tentationum significentur per `amara,' patet ex his: in Exodo, Tandem venerunt ad Marah, sed non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae; murmuravit itaque populus contra Moschen, qui cum clamaret ad Jehovam, monstravit illi Jehovah lignum, quod projecit in aquas, et dulces factae sunt aquae; ibi posuit illi statutum et judicium, quod ibi tentaverit illum, (x)xv 23-25:

et quoque apud Johannem, Cecidit de caelo stella magna ardens sicut lampas, nomen stellae dicitur absinthium, multique homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt, Apoc. viii 10, 11;

`aquae amarae' hic pro injucundis tentationum; `homines mortui ex aquis' pro illis qui in tentationibus succubuerunt. @1 subeat$ @2 i etiam$ @3 i ex causa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church