7889. `Et exscindetur anima illa ex Israele': quod significet quod separabitur ab illis qui ab Ecclesia spirituali, et quod erit damnatus, constat ex significatione `exscindi' quod sit separari et quoque damnari; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe; causa quod separabitur et erit damnatus is cui in bono est falsum, est quia falsum, quod significatur per `fermentatum,' in bono, facit illud tale ut non possit non recipere malum ab infernis quae (t)damnationem inferunt; quando liberandi ab illis qui infestarunt, quod tunc damnatio influet ab undique, et quod illi qui in genuino bono sunt seu in bono absque falso, per mediam damnationem incolumes transibunt, videatur supra n. 7878.