Arcana Coelestia (Potts) n. 790

Previous Number Next Number See English 

790. Quod 'aquae' hic et in sequentibus significent falsa, constare potest ab illis locis ex Verbo quae in praemissis hujus capitis et quae ad vers. 6 hujus capitis allata sunt, ubi de diluvio seu inundatione aquarum; ibi ostensum est quod 'inundationes aquarum' significaverint desolationes et tentationes, quae idem involvunt ac falsa, nam desolationes et tentationes non sunt nisi quam inundationes falsorum excitatorum a malis spiritibus; quod tales aquae falsa significent, inde est quia in genere 'aquae' in Verbo significant spirituale, hoc est, intellectuale, rationale et scientificum; et quia haec, etiam significant contraria, omne enim falsum est scientificum quoddam, et apparet sicut rationale et intellectuale, quia est cogitationis: [2] quod 'aquae' spiritualia significent, ex plurimis locis in Verbo constat; at quod etiam falsa, praeter illa quae prius adducta sunt, sint sequentia haec confirmationi: apud Esaiam, Reprobavit populus hic aquas Shiloah euntes leniter;... ideo ecce Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas;... et ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, viii 6, 7;

ubi 'aquae leniter euntes' pro spiritualibus, 'aquae validae et multae' pro falsis: apud eundem, Vae terrae inumbranti alis, quae trans flumina Kushi, mittens in mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum: ite legati celeres... ad gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedata sunt flumina, xviii 1, 2;

pro falsis, quae sunt 'terrae inumbrantis alis': [3] apud eundem, Cum transibis per aquas, tecum Ego; et per flumina, non submergent te, xliii 2;

'aquae et flumina' pro difficultatibus, tum pro falsis: apud Jeremiam, Quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluminis? ii 18;

'aquae' pro falsis ex ratiociniis: apud eundem, Quis hic sicut flumen ascendit, sicut flumina commoventur aquae ejus? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, operiam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, xlvi 7, 8;

[4] 'aquae' pro falsis ex ratiociniis: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem vastatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et operuerint te aquae multae, et descendere te fecero cum descendentibus in foveam, xxvi 19 [20];

'aquae' pro malis et falsis inde: apud Habakkuk, Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, iii 15;

'aquae' pro falsis: apud Johannem, Ejecit draco post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium {1}, ut eam a flumine absorptam faceret, Apoc. xii 15, 16;

ubi 'aquae' pro falsis et mendaciis: apud Davidem, Mitte manus Tuas de alto, eripe me, et libera me ex aquis multis, e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur mendacium, et dextra eorum dextra falsitatis, Ps. cxliv 7, 8;

ubi 'aquae multae' manifeste pro falsis: 'filii alienigenae' quoque significant falsa. 1 S. apparently follows Sch. Gk. has potamon and potamo phoreton. In A.R. sicut flumen is used.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church