7905. `Septem diebus': quod significet integram periodum hujus status, constat a significatione `septem dierum' quod {1}sint status sanctus, ut supra n. 7885, et quoque {2} integra periodus a principio ad finem, seu status plenus, n. 728, 6508, similiter ac septimana, n. 2044, 3845; quia illa significabantur, institutum est ut festum hoc `septem diebus' perstaret. @1 sit$ @2 i quod sit$