Arcana Coelestia (Potts) n. 7910

Previous Number Next Number See English 

7910. `In omnibus habitationibus vestris comedetis azyma': quod significet quod in interioribus ubi bonum, appropriabitur verum, constat a significatione `habitationum' quod sint illa quae mentis sunt, ita quae intelligentiae et sapientiae, de qua n. 7719, consequenter interiora, nam ibi intelligentia et sapientia, et quoque ibi bonum; et ex significatione `comedere azyma' quod sit appropriare sibi verum, de qua supra aliquoties. Quod appropriatio fiat in interioribus, {1}et quod ibi bonum, sciendum quod apud illos qui in Domino sunt, hoc est, qui in {2}vita fidei et charitatis, bonum habitet in interioribus, et quo interius apud illos eo purius et caelestius bonum; at in exterioribus habitat verum, quoque exterius apud illos eo verum est magis viduatum bono; causa est quia homo quoad interiora sua est in caelo, et quoad intima sua est prope Dominum, at quoad exteriora est in mundo; {3}inde est quod vera quae fidei intrent per viam externam, bonum autem per internam, n. 7756, 7757; tum quod appropriatio veri fiat in interioribus ubi bonum @1 ubi$ @2 charitate et fide$ @3 et quoad maxime externa remotus a coelo; inde est quod non dari queat fides apud hominem, nisi vera quae fidei intrant per viam externam seu per auditum hominis, et quoque inde conjunctio fiat in interioribus ejus, ubi bonum; bonum autem quod charitatis intrat per viam internam seu per animam, videatur n. 7756, 7757$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church