Arcana Coelestia (Potts) n. 7918

Previous Number Next Number See English 

7918. `Et accipietis fasciculum hyssopi': quod significet medium externum per quod purificatio, constat ex significatione `hyssopi' quod sit verum externum quod medium purificationis, de qua sequitur; dicitur quod `acciperent fasciculum hyssopi' quia `fasciculus' praedicatur de veris et eorum dispositione, n. 5530, 5881, 7408; quod `hyssopus' sit verum externum, quod medium purificationis, est quia omnis purificatio spiritualis fit per vera; amores enim terrestres et mundani (c)e quibus homo purificandus {1}non cognoscuntur nisi per vera, quae cum a Domino insinuantur, etiam simul pro amoribus illis, ut pro immundis et damnandis, horror insinuatur, qui facit ut cum simile influit in cogitationem, redeat horrescentia illa, proinde aversatio pro illis; ita purificatur homo per vera, ut per media externa; quia ita, statutum fuit, ut circumcisio fieret per cultros seu gladiolos petrarum; quod gladioli seu cultri petrarum sint vera fidei per quae purificatio, videatur n. 2799, 7044, et quod circumcisio sit purificatio ab amoribus spurcis, n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045. 2 Quia `hyssopus' id significabat, ideo adhibebatur in mundationibus quae in sensu interno significabant purificationes a falsis et malis {2}; ut in mundatione leprae, apud Moschen, Accipiet sacerdos pro mundando leproso duas aves viventes mundas, et lignum cedri, et coccineum, et hyssopum; ac intinget illa in sanguinem avis mactatae, et sparget super mundandum, Lev. xiv 4-7:

similiter in mundatione domus, si lepra in illa, ibid. vers. 49-51: ad aquam separationis per quam mundabantur, conficiendam, etiam adhibebatur lignum cedri et hyssopus {3}, Num. xix 6, 18; per `lignum cedri' significabatur verum spirituale internum, per `hyssopum' autem externum; ita per `cedrum' medium purificationis interius, per `hyssopum' exterius: quod `hyssopus' sit medium purificationis, patet manifeste apud Davidem, Expiabis me hyssopo, et mundus fiam; lavabis me et prae nive dealbabor, Ps. li 9 [A.V. 7];

`expiare hyssopo et mundus fieri' pro purificatione externa; `lavare et prae nive dealbari' pro purificatione interna; nix et albedo praedicatur de vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319; quod `hyssopus' sit verum infimum, et `cedrus' superius, patet (c)ex his in Libro Primo Regum, Schelomo locutus est de lignis a cedro quae in Libano, usque ad hyssopum quae exiens {4}e pariete, v 13 [A.V. iv 33], ubi `cedrus' pro vero quod est intelligentiae interno, et `hyssopus' pro vero quod intelligentiae externo. @1 est, cognoscuntur per vera, cumque vera insinuantur, etiam pro illis ut pro immundis et spurcis, horror insinuatur, qui facit ut cum simile recurrit, redeat horrescentia illa, proinde aversatio; ita purificatur homo per vera ut pro media externa; quia purificatio fit per vera ut per media externa, ideo statutum est$ @2 i quae sunt supradictorum amorum$ @3 i et aqua illa per hyssopum aspergebatur$ @4 in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church