Arcana Coelestia (Potts) n. 7926

Previous Number Next Number See English 

7926. `Ad infligendum plagam Aegypto': quod significet unde damnatio illis qui {1}ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt, constat ex significatione `plagae' quae hic est mors primogenitorum {2}, quod sit damnatio illorum qui ab Ecclesia separata a charitate {3}, de qua n. 7766, 7778; per `Aegyptum' enim seu `Aegyptios' significantur illi qui in scientia talium quae Ecclesiae, fuerunt, sed qui separaverunt vitam a doctrina, hoc est, charitatem a fide; Aegyptii etiam fuerunt tales, nam scientiam {4}rerum quae Ecclesiae illius temporis, quae (t)Ecclesia fuit repraesentativa, habuerunt; sciverunt repraesentationes spiritualium in naturalibus, quae Ecclesiae ritualia tunc constituebant, proinde sciverunt correspondentias, ut evidenter constare potest ab illorum hieroglyphicis, quae erant imagines rerum naturalium quae repraesentabant spiritualia; inde est quod etiam per `Aegyptios' significentur qui {5} in scientia rerum {6} fidei, sed in vita mali; tales in altera vita quoad omnia quae fidei, seu quoad omnia quae Ecclesiae, {7}vastantur, et tandem {7}damnantur; quae damnatio est quae in sensu interno intelligitur per `mortem primogenitorum in Aegypto.' 2 Quia dicitur quod `transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto' et per id significatur praesentia Divini, unde damnatio illorum qui ab Ecclesia in fide separata a charitate, dicendum quomodo hoc se habet: Jehovah seu Dominus non sistit Se praesentem apud illos qui in inferno, ut inferat damnationem, sed usque est praesentia Ipsius quae facit; inferna enim continue cupiunt infestare bonos et quoque continue ambiunt ascendere in caelum, (c)ac deturbare illos qui ibi, sed non altius quam ad illos qui in (t)ultimis terminis caeli sunt eniti possunt; est enim inimicitia quae continue spirat hostilitatem et violentiam; at Dominus jugiter providet ut illi qui {8}in ultimis terminis caeli sunt in tuto et quieto sint; hoc fit per praesentiam Ipsius apud illos; infernales tunc cum immittunt se ubi Dominus est praesens, hoc est, in praesentiam Ipsius, se conjiciunt in mala vastationis, et tandem in damnationem; praesentia enim Domini in quam ruunt talia infert, ut prius passim ostensum est; inde patet quod Dominus non Se praesentem apud illos sistat, {9}ut illis mala poenae inferat, sed quod illi {10}se conjiciant in illa. Ex his patet quod a Domino non nisi quam bonum, et quod omne malum ab ipsis qui in malo sunt, {11}ita quod mali {12}sibimetipsis inferant vastationes, {13}damnationem, et infernum; {14}sic constare potest quomodo intelligendum {15} quod `transibit Jehovah ad infligendum plagam Aegypto.' @1 apud I$ @2 i Aegypti$ @3 i fuerunt$ @4 talium$ @5 i in scientia talium rerum quae Ecclesiae, proinde$ @6 i quae$ @7 Singular in A. S failed to amend after substituting plural subject tales for singular is$ @8 infestantur, et magis qui in terminis coeli, ubi infestationes et hostilitates, in tuto et quieto sint; hoc fit per praesentiam Domini apud illos qui ibi in coelo, infernales cum tunc infestant et insultant, se immittunt ubi Dominus est praesens ac ita conjiciunt se in plagas, hoc est,$ @9 et sic$ @10 ejiciant ad illos, apud quos Dominus praesens est, et sic semet ipso immittunt in dictas illas plagas; inde$ @11 quodque$ @12 semetipsos AI$ @13 damnationes$ @14 ex his nunc$ @15 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church