794. 'Et aquae corroboratae valde valde super terra': quod significent persuasiones falsi quod ita accreverint, constat ex illis quae mox prius de aquis dicta et ostensa sunt, quod nempe 'aquae diluvii seu inundantes' significent falsa; hic quia adhuc magis falsa seu persuasiones falsi, dicitur quod 'corroboratae sint aquae valde valde,' quod est superlativum linguae originalis. Falsa sunt principia falsi et persuasiones falsi, quae quod apud antediluvianos accreverint immensum, ab illis quae prius dicta sunt de iis, constat. Persuasiones immensum crescunt, cum vera infundunt cupiditatibus, seu faciunt ut amoribus sui et mundi faveant, tunc enim pervertunt illa, et cogunt mille modis in consensum: quis enim est qui principium falsi hausit, aut sibi finxit, qui non confirmat id ex multo scientifico apud eum, immo etiam ex Verbo? an ulla haeresis est quae non confirmantia sic capit, et quae non consentiunt, usque cogit, ac diversimode explicat et detorquet ut non dissentiant? [2] Sicut qui capit principium, quod sola fides salvet absque bonis charitatis, annon integrum' systema doctrinae ex Verbo contexere queat? et tamen ne hilum curat, ne quidem attendit, immo nec videt, quod Dominus dixit, Quod arbor cognoscatur ex fructu,... et quae arbor non bonum fructum fert, exscindetur et projicietur in ignem, Matth. vii 16-20; xii 33. Quid magis placet quam vivere secundum carnem, et usque salvari, modo sciat quid verum, tametsi ne hilum boni agat? Omnis cupiditas, cui homo favet, vitam ejus voluntatis facit; et omne principium, seu omnis persuasio falsi, vitam ejus intellectus facit; hae vitae unam faciunt, cum vera seu doctrinalia fidei immergunt cupiditatibus; quisque homo ita quasi animam sibi format, cujus vita fit talis post mortem; quare nihil plus interest homini quam scire quid verum; cum scit quid verum, et quidem ita ut non perverti possit, tunc non ita infundi potest cupiditatibus et mortiferum facere. Quid plus homini cordi esse debet quam vita ejus in aeternum? Si animam suam in vita corporis destruit, anne eam in aeternum?