7940. `In Aegypto': quod significet cum in propinquitate ad malos, constat ex significatione `Aegyptiorum' quod sint mali qui infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; inde per `Aegyptum' significatur status seu locus ubi illi; quod in propinquitate, patet, quia in terra Goschen {1}; ut sciatur quomodo haec se habent, videantur (x)quae supra n. 7932 dicta sunt. @1 i in Aegypto; haec propinquitas est, quae significatur$