7952. `Et surrexit Pharao nocte, is et omnes servi illius, et omnes Aegyptii': quod significet quod damnati omnes et singuli cum in merum falsum (c)ex malo immissi sunt, apperciperent aversationem (c)et timorem pro illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `noctis' quod sit status meri falsi ex malo, ut supra n. 7947, et inde damnatio; sive enim dicas statum meri falsi ex malo, sive {1}damnationem, idem est, nam qui in illo statu sunt damnati sunt; ex significatione `Pharaonis, servorum illius, et omnium Aegyptiorum' quod sint omnes et singuli; quod etiam significetur quod apperciperent aversationem ac timorem pro illis qui ab Ecclesia spirituali, patet a sequentibus; nam vocavit Pharao Moschen et Aharonem, et dixit quod abirent e medio populi sui; et {2}Aegyptii expulerunt illos, vers. 39. @1 damnationis$ @2 quod Aegyptii expellerent$