7957. `Etiam vos, etiam filii Israelis': quod significet cum vero {1}illorum a Divino, et cum vero per quod bonum, et cum vero quod ex bono, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum a Divino, de qua mox supra n. 7955; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe, ita qui in vero per quod bonum, et in vero quod ex bono; Ecclesia enim spiritualis distinguitur ab Ecclesia caelesti in eo quod per verum quod fidei introducatur in bonum quod charitatis, ita quod pro essentiali habeat verum; initiatio fit per verum, nam per id instruuntur quid faciendum, et cum faciunt {2}id verum vocatur id bonum; ex hoc bono dein cum initiati sunt, vident vera secundum quae iterum agant; inde patet, {3} sive dicas {4}illos qui ab Ecclesia spirituali, sive illos qui in vero per quod bonum et in vero quod ex bono, idem sit. @1 illo I$ @2 illud vocatur bonum$ @3 i quod$ @4 Ecclesiam spiritualem, sive verum per quod bonum, et verum$