7979. `Quia non fermentata': quod significet quia in vero ex bono nihil falsi inesset, constat ex significatione `massae,' de qua dicitur quod `non fermentata,' quod sit verum boni, de qua supra n. 7966; et ex significatione `non fermentatae' quod sit absque falso, de qua n. 2342, 7906.