Arcana Coelestia (Potts) n. 7982

Previous Number Next Number See English 

7982. Vers. 40-42. Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni. Et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, [et] fuit in eodem die hoc, exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti. Nox custodiarum haec Jehovae, ad educendum illos e terra Aegypti; haec nox ista Jehovae custodiarum omnibus filiis Israelis ad generationes illorum. `Et habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto' significat infestationum durationem: `triginta anni et quadringenti anni' significat quale (x)et statum illarum: `et fuit a fine triginta annorum et quadringentorum annorum' significat tempus Adventus Domini cum liberati: `et fuit in eodem die hoc' significat quod tunc: `exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti' significat quod illi qui in vero et bono, et usque illuc detenti, exempti sint: `nox custodiarum haec Jehovae' significat Domini praesentiam apud illos qui in vero et bono, et apud illos qui in malo et inde in mero falso: `ad educendum illos e terra Aegypti' significat liberationem ex captivitate spirituali: `haec nox ista Jehovae custodiarum' significat quod tunc detenti ab omni falso et malo: `omnibus filiis Israelis ad generationes illorum' significat illos ab Ecclesia spirituali apud quos est bonum ex vero et verum ex bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church