Arcana Coelestia (Potts) n. 7989

Previous Number Next Number See English 

7989. `Nox custodiarum haec Jehovae': quod significet Domini praesentiam apud illos qui in vero et bono, et apud illos qui in malo et inde in mero falso, constat ex significatione `noctis' quod sit status damnationis, de qua n. 7851; et ex significatione `custodiarum Jehovae' quod sit praesentia Domini (c)et inde tutatio; per praesentiam enim Domini illustrantur illi qui in bono et inde in vero, ac occaecantur illi qui in malo et inde falso; tum per praesentiam Domini educuntur illi e damnatione qui elevandi in caelum, nam detinentur a malo ac tenentur in bono, et hoc vi forti, a Domino; et per praesentiam Domini etiam inducuntur in damnationem qui dejiciendi in infernum, nam secundum gradum praesentiae Domini in malo sunt, n. 7926, 7643; inde nunc est quod status ille ac tempus illud dicatur `nox custodiarum Jehovae.' Praesentia Domini in sequentibus describitur per `columnam nubis interdiu et columnam ignis noctu, ad ducendum illos,' Exod. xiii 21, et praesentia tam apud illos qui in bono et vero quam apud illos qui in malo et falso, per quod `columna illa interponeret se inter castra Israelis et inter castra Aegyptiorum,' et quod `cum Jehovah prospiceret inde ad castra Aegyptiorum, quod Aegyptii immersi sint in mare Suph,' Exod. xiv 19, 20, 24-27.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church