8006. `Omnis coetus Israelis facient illud': quod significet quod ea lex ordinis omnibus qui in bono veri et in vero boni, constat ex significatione `coetus Israelis' quod sint omnia vera et bona in uno complexu, n. 7830, ita qui in vero per quod bonum, et in bono per quod verum, n. (x)7957, proinde qui ab Ecclesia spirituali. Quod `omnes illi facerent Paesach' erat ut repraesentarent liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali in inferiore terra usque ad Adventum Domini detenti sunt, n. 6854, 6914, 7091 fin., (x)7849, 7932; {1}et per `(x)comessationem in una domo' {2} consociationes angelicas in caelo, n. 7836, 7996, 7997, {3}ita per quod `totus coetus Israelis faceret' totum caelum. {4}Illo tempore nullibi erat Ecclesia, sed modo (x)repraesentativum Ecclesiae, ad {5}quod assumpti sunt posteri Abrahami ex Jacobo; per repraesentativa Ecclesiae dabatur communicatio cum caelo, ac per caelum cum Domino; inde erat quod genti illi injunctum esset omnia statuta (c)et omnes leges stricte observare, imprimis statuta de Paesach, usque adeo ut `qui mundus esset, et non faceret Paesach, exscinderetur,' Num. ix 13. @1 tunc ut$ @2 i repraesentarent$ @3 et$ @4 Illo enim tempore non erat aliqua Ecclesia alicubi$ @5 d quod i id$