8037. Qui amorem sui aut amorem mundi pro fine habent nequaquam possunt in charitate et fide esse; qui in illis amoribus sunt ne quidem sciunt quid charitas et quid fides, et prorsus non comprehendunt quod velle bonum proximo absque remuneratione sit caelum in homine, et quod illi affectioni insit tanta felicitas quanta est angelorum, quae ineffabilis; nam credunt, si privantur gaudio ex gloria honorum ac opum, quod nihil gaudii amplius detur, cum tamen tunc primum incohat gaudium caeleste, quod infinite transcendit. {1} @1 A i the following notes, the substance of which relates to transactions at the beginning of succeeding chapters:
Proxime quod faciat bonum propter bonum, et justum propter justum, quod quisque in charitate sit, qui officio suo rite fungitur, quod hoc cuivis notum sit, tametsi non appareat notum, qui secundum juramenta officii sui facit ex corde, is in charitate est, qui facit sicut hypocrita loquitur, et vult videri, is [non] in charitate est, nempe quod facere bonum patriae propter patriam, non muneris causa, non affinitatis causa, et plura. videantur in charta ut in margine$ CAPUT XIII 1 . Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis, in homine et in bestia; Mihi illud. 3. Et dixit Moscheh ad populum, Memento diei hujus quo exivistis ex Aegypto, e domo servorum, quia in robore manus eduxit JEHOVAH vos exhinc; et non comedetur fermentatum. 4. Hodie vos exitis, in mense Abib. 5. Et erit, cum introduxerit te JEHOVAH ad terram Cananaei, et Chittaei, et Emorraei, et Chivaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ad dandum tibi, terram fluentem lacte et melle, et servies servitium hoc in mense hoc. 6. Septem diebus comedes azyma, et in die septimo festum JEHOVAE. 7. Azyma comedetur septem diebus, et non videbitur tibi fermentatum, et non videbitur tibi fermentum in omni termino tuo. 8. Et indicabis filio tuo in die isto, dicendo, Propter hoc fecit JEHOVAH mihi in exire me ex Aegypto. 9. Et erit tibi in signum super manu tua, et in memoriale inter oculos tuos, propterea ut sit lex JEHOVAE in ore tuo, quia manu robusta eduxit te JEHOVAH ex Aegypto. 10. Et custodies statutum hoc ad statum tempus, ab anno n annum. 11. Et erit cum introduxerit te JEHOVAH ad terram Cananaei, quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit illam tibi. 12. Et transire facies omnem aperturam uteri JEHOVAE, et omnem aperturam fetus bestiae, qui erit tibi masculi, JEHOVAE. 13. Et omnem aperturam asini redimes in pecude, et si non redimis, et decollabis illud; et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes. 14. Et erit quod interroget te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et dicas ad illum, In robore manus eduxit nos JEHOVAH ex Aegypto, e domo servorum. 15. Et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos, et interfecit JEHOVAH omne primogenitum in terra Aegypti, a (x)primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae, propterea ego sacrifico JEHOVAE omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo. 16. Et erit in signum super manu tua, et ad frontalia inter oculos tuos, quia in robore manus eduxit nos JEHOVAH ex Aegypto. 17. Et fuit in dimittere Pharao populum, et non duxit illos DEUS via terrae Philistaeorum, quia propinqua illa, quia dixit DEUS, Forte paenitebit populum in videre illos bellum, et revertentur Aegyptum. 18. Et circumduxit DEUS populum via deserti, mare Suph; et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti. 19. Et accepit Moscheh ossa Josephi secum, quia adjurando adjuravit filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit DEUS vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc vobiscum. 20. Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham, in fine deserti. 21. Et JEHOVAH ibat ante illos interdiu in columna nubis, ad ducendum illos via, et noctu in columna ignis ad illuminandum illos, ad eundum diu et noctu. 22. Non recedebat columna nubis interdiu, et columna ignis noctu, ante populum.