8068. `Ut sit lex Jehovae in ore tuo': quod significet ut Divinum Verum sit in omni quod inde procedit, constat ex significatione `legis Jehovae' quod sit Divinum Verum, de qua n. (x)7463; et ex significatione `esse in ore' quod sit in omni quod inde procedit, hoc est, ex intellectu et voluntate; `in ore' enim est in sermone, et in sermone inest utrumque mentis, tam ejus intellectuale quam voluntarium, intellectuale in sensu vocum et rerum, voluntarium in affectione quae dat vitam sermoni.