Arcana Coelestia (Potts) n. 8103

Previous Number Next Number See English 

8103. `Et profecti e Succoth, et castrametati in Etham': quod significet statum secundum postquam liberati, constat ex eo quod profectiones et {1} castrametationes filiorum Israelis, postquam exiverunt (c)ab Aegypto, significent status spirituales illorum qui {2}a Domino liberati sunt, de quibus supra; statuum {3} mutationes significantur per itinera {4} ab uno loco in alterum, et ibi stationes; hic status secundus per `profectionem e Succoth ad Etham,' quia status primus per profectionem a Raamses ad Succoth,' n. 7972; etiam per `profectiones' in sensu interno Verbi significantur {5}vitae status ac instituta, n. 1293, 3335, (x)5605; et per `castrametationes' ordinationes veri et boni, quae sunt vitae, n. 4236. @1 i tunc$ @2 ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, ac liberati$ @3 i illorum$ @4 i ac stationes$ @5 instituta vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church