Arcana Coelestia (Potts) n. 8133

Previous Number Next Number See English 

8133. `Perplexi illi in terra': quod significet quod in confuso sint quoad illa quae Ecclesiae, constat ex significatione `perplexum esse' quod sit esse implicatum, ita in confuso, de qua n. 2831; et ex significatione `terrae' quod sint illa quae Ecclesiae; quod `terra' sit Ecclesia, videatur n. 8011.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church