Arcana Coelestia (Potts) n. 8143

Previous Number Next Number See English 

8143. `Et conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum': quod significet mutationem status in malum penes illos qui in falsis a malo, constat (c)ex significatione `converti cor' quod sit mutatio status in malum; quod `converti' sit mutari, hic quoad animum, ita quoad statum, patet; et quod `cor' sit malum, videatur supra n. 8135; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint {1}qui in falsis ex malo, de qua supra n. 8132; ex significatione `servorum' quod sint qui inferioris sortis sunt (c)et ministrant, et quia illi, significantur {2} omnes et singuli qui in falsis (c)ex malo, n. 7396; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' {3} quod sint qui ab Ecclesia spirituali; inde patet quod per `conversum est cor Pharaonis et servorum illius contra populum' significetur mutatio status in malum penes omnes illos qui in falsis ex malo contra illos qui ab Ecclesia spirituali. @1 illi qui in meris falsis a malo$ @2 i etiam$ @3 i qui hic sunt populus,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church