Arcana Coelestia (Potts) n. 8162

Previous Number Next Number See English 

8162. `Et timuerunt valde': quod significet horrescentiam, constat ex significatione `timere,' cum praedicatur de tentatione, quod sit horror seu horrescentia; quod `timor' sit horrescentia, est quia cum tentatio ingruit, ex falsis et malis {1} conscientia percellitur, ita internus homo, nam conscientia est interni hominis; inde horror, qui est aversatio conjuncta timori pro morte spirituali; horror existit ex solo influxu falsi et mali apud illos qui conscientiam habent, nam conscientia est ex vero et bono fidei, {2}ita ex illis quae faciunt vitam spiritualem; falsa et mala sunt destruentia {3}illam vitam, ita conantia inferre mortem, hoc est, damnationem, inde horrescentia. @1 i injectis$ @2 quae faciunt vitam illius apud quem sunt$ @3 vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church