8191. Vers. 19-22. Et profectus angelus Dei incedens ante castra Israelis, et ivit post illos, et profecta columna nubis ab ante illos, et stetit post illos. Et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis, et fuit nubes et tenebrae, et illuminabat noctem; et non appropinquavit hic ad illum tota nocte. Et extendit Moscheh manum suam super mare, et abire fecit Jehovah mare vento orientali forti tota nocte, et posuit mare ad siccum, et diffindebantur aquae. Et venerunt filii Israelis in medium mare in arido; et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum. `Et profectus angelus Dei' significat ordinationem a Divino Vero: `incedens ante castra Israelis' significat quae circa vera et bona Ecclesiae: `et ivit post illos' significat tutationem ne falsum mali in voluntarium influeret: `et profecta columna nubis ab ante illos, et stetit post illos' significat praesentiam Domini tutantem voluntaria sicut prius intellectualia: `et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis' significat quod inter falsa mali ab una parte, et {1}vera boni ab altera: `et fuit nubes et tenebrae' significat condensationem falsi ex malo ab una parte: `et illuminabat noctem' significat illustrationem veri ex bono ab altera: `et non appropinquavit hic ad illum' significat inde nullam communicationem: `tota nocte' significat in statu obscuro: `et extendit Moscheh manum suam super mare' significat dominium potentiae veri Divini super infernum: `et abire fecit Jehovah mare vento orientali forti' significat medium dissipationis falsi: `tota nocte' significat in statu obscuro: `et posuit mare ad siccum' significat falsi dissipationem: `et diffindebantur aquae' significat separationem a veris, et remotionem: `et venerunt filii Israelis in medium mare in arido' significat ingressum et transitum illorum qui ab Ecclesia spirituali tuto per infernum, et absque influxu falsi: `et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum' significat quod a falsis detenti fuerint undequaque. @1 n. 8196 has bona veri$