Arcana Coelestia (Potts) n. 8206

Previous Number Next Number See English 

8206. `Et aquae illis murus a dextra illorum et a sinistra illorum': quod significet quod a falsis detenti fuerint undequaque, constat ex significatione `aquarum,' nempe illius maris, quod sint falsa ex malo, de qua n. {1}8137, 8138; ex significatione `esse illis murus' quod sit detineri ab illis, de qua sequitur; et a significatione `a dextra illorum et a sinistra illorum' quod sit undequaque. Quod `esse illis murus,' cum de aquis, per quas significantur falsa, `dicitur,' sit detineri a falsis, est quia ita cum homine se habet: is cum a Domino tenetur in {2}bono et vero, tunc falsa et mala removentur, {3}ac remota circumstant sicut murus, {4} ingredi enim in sphaeram ubi {5}bonum et verum non possunt; causa est quia in {2}bono et vero (t)Dominus est praesens, et praesentia Domini amovet undequaque {6}malum et falsum, bonum enim et verum sunt prorsus opposita malo et falso, 2 quare non simul possunt esse quin unum destruat alterum; sed bonum cum vero destruit, hoc est, removet malum cum falso, quia illud Divinum est, {7}et inde omnem potentiam habet, hoc autem infernale {8}ac ideo nihil potentiae habet; illud ab internis agit, hoc autem ab externis; (m)cum removentur {9} mala cum falsis apud hominem, sicut murus, ut dictum est, circumstant, (c)ac in perpetuo conatu irruendi sunt, sed irruere non possunt quia praesentia Domini, quae est in bono et vero, arcet {10};(n) haec sunt quae significantur per quod `aquae illis essent sicut murus a sinistra et a dextra.' Quod homo detineatur a malo et falso per quod teneatur in bono et vero a Domino, videatur n. 1581, 2406, 4564; sed a malo detineri et in bono teneri nemo potest nisi {11} per exercitium charitatis in mundo {12}receperat illam facultatem; vita boni seu vita secundum vera fidei hoc facit, inde affectio seu amor boni; {13} is cui amor et affectio boni ex vita {14} potest in sphaera boni et veri esse, {15} non autem {16}ille qui per vitam {17}induerat naturam mali. @1 3137, 8138, IT cp n. 8200 footnote 1.$ @2 vero et bono$ @3 et$ @4 i falsa eorum$ @5 verum et bonum$ @6 falsum et malum, bona et vera sunt opposita malis et falsis, et quae opposita sunt,$ @7 quod omnem vim$ @8 quod nullam, et quia$ @9 i etiam$ @10 i est paene similis imago circa unumquemvis hominem qui in bono fidei est, qualis circa coelum, quod infernum adstet, sed a Domino detineatur$ @11 i qui$ @12 receperat altered to recipit$ @13 i et$ @14 i est$ @15 i hoc est, in coelo,$ @16 illi$ @17 induerant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church