Arcana Coelestia (Potts) n. 8247

Previous Number Next Number See English 

8247. Quod facies ridentes et hilares arriderent, erat quia in illorum tellure facies paene omnium tales {1}sint, et hoc ex causa quia nulla illis sollicitudo est de futuris, nec mundana illis curae sunt; nam haec sunt quae inducunt triste et anxium animis et inde faciebus; sique apud {2}non bonos est hilaritas et risus in faciebus, est in cute externa, non autem in fibris ab interno; aliter apud incolas jovis. Quod facies {3}arriderent quae circum labra prominebant, erat causa quia plurimum loquelae illorum fit per faciem, et imprimis per regionem ejus circum labra; et quoque quia nusquam simulant, hoc est, aliter loquuntur quam cogitant; idcirco faciem suam non cogunt sed libere emittunt aliter apud illos qui a pueritia didicerunt simulare; eorum facies inde contrahitur ab interiore, ne inde aliquid cogitationis eluceat; ab exteriore autem nec (x)emittitur, sed tenetur parata ad emittendum et ad contrahendum prout calliditas suadet. Ex inspectis fibris circumcirca labra veritas potest constare, sunt enim fibrarum series ibi multiplices, complicatae, et consertae, quae non ad manducationem et ad loquelam per voces solum creatae sunt, sed etiam ad exprimendas animi ideas. @1 sunt$ @2 hos$ @3 arrideant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church