8274. `Jehovah nomen Ipsius': quod significet quod solus sit a Quo omnia, constat ex significatione `nominis Jehovae' quod sint omnia fidei et amoris seu omnia veri et boni in complexu per quae Dominus colitur, de qua n. 2754, 3006, 6674, et quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini, n. 2628, 6887, {1}ex Quo omnia illa; inde et quoque ex eo quod Jehovah sit ipsum Esse, ita Esse omnium, patet quod per `Jehovah nomen Ipsius' significetur quod Dominus solus sit a Quo omnia. @1 nam ex Eo sunt$