Arcana Coelestia (Potts) n. 8278

Previous Number Next Number See English 

8278. `Abyssi obtexerunt illos': quod significet quod falsitates ex cupiditatibus operuerint illos, constat ex significatione `abyssorum' quod sint falsitates quae ex cupiditatibus; per `abyssos' in Verbo intelliguntur aquae et aquarum copiae in profundis, et per `aquas' in bono sensu significantur vera, et in opposito falsa, n. 739, 790, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, et per `profunda' significantur inferna; inde est quod `abyssi' sint falsitates ex cupiditatibus, tum quod sint inferna. Quod {1}per `abyssos' in Verbo intelligantur aquae in profundis et aquarum copiae, constat apud Ezechielem, Aquae crescere fecerunt cedrum, abyssus altam fecit illam, ita ut [cum] fluviis suis iverit circum plantam tuam, et aquaeductus suos emiserit ad omnes arbores agri, xxxi 4:

(m)apud Davidem, Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas; eduxit fluenta e petra, et descendere fecit aquas sicut fluenta, Ps. (x)lxxviii 15, 16:(n) apud Moschen, Terra bona, terra fluviorum aquae, fontium, et abyssorum exeuntium e valle et e monte, Deut. viii 7;

{2}in his locis `abyssi' pro aquis in copia; et `aquae' in copia seu abyssi pro veris fidei in abundantia; (m)`bibere fecit abyssos magnas e petra' {3}pro quod vera fidei absque defectu, nam `petra' est fides a Domino, ita Dominus quoad fidem;(n) `abyssi exeuntes e valle et e monte' pro veris fidei ex amore; inde etiam inter benedictiones Josephi {4}fuerunt Benedictiones abyssi cubantis infra, Gen. xlix 25; Deut. xxxiii 13. 2 Quod `abyssi' sint falsitates ex cupiditatibus, proinde etiam inferna {5}, constat apud Esaiam, Expergiscere juxta dies antiquitatis, generationes aeternitatis; nonne Tu exsiccas mare, aquas abyssi magnae, et ponis profunditates maris in viam, ut transeant redempti? li 9-11:

apud eundem, Jehovah Qui discidit aquas coram illis, Qui duxit illos per abyssos, sicut equus in deserto, non {6}offenderunt, lxiii [12,] 13, 14:

apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, xxvi 19:

apud Johannem, Vidi stellam e caelo lapsam in terram, cui data est clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, Apoc. ix 1, 1, 11:

{7} apud eundem, Bestia quae ascendit ex abysso {8}fecit bellum cum illis, Apoc. xi 7:

porro apud eundem, Bestia quam vidisti erat et non est, et ascensura est ex abysso, et in perditionem abitura, Apoc. xvii 8;

in his locis `abyssi' pro infernis, ita quoque pro falsitatibus a cupiditatibus, nam hae sunt in infernis et faciunt (c)ea. 3 Quia haec significantur per `abyssos,' etiam per illas significantur tentationes, nam {9}tentationes fiunt per injecta falsa et mala ab infernis; in hoc sensu apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam; abyssus circumcinxit me, ii 6 [A.V. 5]:

apud Davidem, Abyssus ad abyssum clamans ad vocem (x)canalium Tuorum; omnes confractiones Tuae et fluctus Tui super me transiverunt, Ps. xlii 8 [A.V. 7]:

apud eundem, Qui ostendisti mihi angustias multas et malas; revertere et vivifica me, et ex abyssis terrae fac reverti et ascendere me, Ps. lxxi (x)10. @1 abyssi sint aquae$ @2 abyssi pro aquis multis, ita pro veris; (m)abyssus altam fecit cedrum, pro quod vera fidei in multa copia(n)$ @3 similiter$ @4 sunt$ @5 i ubi illa sunt$ @6 ostenderunt I$ @7 i et$ @8 faciet$ @9 per falsa ab infernis fiunt tentationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church