Arcana Coelestia (Potts) n. 8289

Previous Number Next Number See English 

8289. `Dixit hostis': quod significet cogitationem illorum qui in malis et inde falsis ante Adventum Domini, constat ex significatione `dixit' quod sit cogitatio, ut n. 3395, 7244, 7937; et ex significatione `hostis' quod sint qui in malis et falsis; `hostis' enim in spirituali sensu non alii sunt, n. 8282. Quod cogitatio ab illis ante Adventum Domini significetur, est quia turba infernalis tunc paene libere grassabatur, ac infestabat et subjugare conabatur omnes {1} ibi; cogitatio illorum tunc describitur {2}in hoc versu per `persequar, assequar, dividam spolium, implebitur anima mea, evacuabo gladium, expellet illos manus mea'; sed haec gloriatio illorum {3} mutata est in lamentum, cum Dominus {4}venit in mundum; {5}hoc describitur {6}in versu mox sequenti per `spirasti vento Tuo, contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus'; de mutatione status apud illos per Adventum Domini, videatur n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 8018, 8054. @1 i qui$ @2 hic$ @3 i prorsus$ @4 After mundum$ @5 quod$ @6 per verba postea sequentia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church