Arcana Coelestia (Potts) n. 8302

Previous Number Next Number See English 

8302. `Quis sicut Tu sanctitate': quod significet quod ab Ipso omne sanctum, constat (c)a significatione `quis sicut Tu sanctitate' quod sit quod nemo ita sanctus sit; in sensu autem interno, quod ab Ipso omne sanctum, quia est ipsa sanctitas; per `sanctum' intelligitur Divinum Verum procedens a Domino; hoc sanctum dicitur, ac intelligitur quoque per Spiritum Sanctum, Qui ideo dicitur `Spiritus veritatis,' Joh. xiv 16, 17, xv 26, 27, xvi 13; et `missus a Domino' Joh. xv 26, 27; et quod `a Domino accipiet quod annuntiabit,' Joh. xvi 15; {1} quia sanctitas praedicatur de Divino Vero quod procedit a Domino, ideo angeli, quia recipiunt illud, vocantur `sancti' Matth. xxv 31; Marc. viii 38; {2}Luc. ix 26, et quoque `prophetae,' imprimis Verbum, quod est ipsum verum Divinum. Dominus etiam ex Divino Vero, quod Ipse quia ab Ipso, vocatur `Sanctus Israelis,' `Sanctus Jacobi,' et `Sanctum Dei.' @1 i et$ @2 Before Marc.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church