8304. `Faciens mirabile?': quod significet quod ab Ipso omnia media per quae potentia, constat ex significatione `mirabilium et miraculorum' quod sint media potentiae Divinae, de qua n. 6910; quod `mirabilia' sint media potentiae Divinae, est quia per illa adducebantur ad credendum quod Jehovah supremus Deorum esset, {1}immo quod non Deus praeter Ipsum, proinde quod solus colendus; et qui in hoc vero erant deinde in vera cultus Ipsius introducti sunt, quae sunt media potentiae, nam omnis potentia in {2}spirituali sensu inest veris quae a Divino, n. 3091, 6344, (x)6423, 6948, 8200; potentia in spirituali sensu est fugare et a se ejicere infernalem turbam, quod unice fit per vera; inde nunc est quod per `faciens mirabile' significetur quod a Domino omnia media per quae potentia; {3}media potentiae Divinae per `mirabilia' etiam significantur apud Davidem, Cantate Jehovae, psallite Ipsi, meditamini in mirabilibus Ipsius omnibus; gloriamini in nomine sanctitatis Ipsius; quaerite Jehovam et robur Ipsius, quaerite facies Ipsius jugiter; memorate mirabilia Ipsius, prodigia Ipsius, et judicia oris Ipsius, Ps. cv 1-5. {4} Quod omnis potentia sit veris quae fidei a Domino, patet a Domini verbis ad Petrum, Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, Matth. xvi 18, 19;
per `Petrum' ibi repraesentatur fides, et per `petram' in Verbo significatur fides, et per `clavem' intelligitur potentia, videatur Praefatio ad Gen. xxii; tum n. 4738 fin., 6344 fin. @1 et$ @2 spiritualibus$ @3 per mirabilia etiam media potentiae divinae$ @4 i Et$