Arcana Coelestia (Potts) n. 8318

Previous Number Next Number See English 

8318. `Cecidit super illos formido et pavor': quod significet quod absque ulla spe dominationis, constat ex significatione `formidinis et pavoris,' cum dicitur de illis qui in amore sui et inde falsis et malis, qui significantur per `duces Edomi et potentes Moabi,' quod sit quod absque spe dominationis; qui enim in malo amoris sui sunt continue cupiunt dominari, at cum cadit super illos terror pro hoste victore, tunc cadit spes dominandi. 2 Sciendum quod mala {1}sint ex duplici origine, nempe ex amore sui et ex amore mundi; qui in malis ex amore sui sunt, illi se {2}solos amant et omnes reliquos contemnunt praeter illos qui unum faciunt {3}cum ipsis, quos cum amant, non illos amant sed se, quia vident se in illis; mala ex hac origine sunt omnium pessima, nam non {4}solum omnes alios prae se contemnunt sed etiam vituperiis prosequuntur, et ex {5}levi causa odio habent, et tunc perniciem illorum spirant; fitque sic vindicta et {6} crudelitas jucundum vitae (c)illorum; qui in malo illius amoris sunt, in inferno sunt profunde secundum amoris illius quale et quantum. 3 Qui autem in malo ex amore mundi sunt, illi etiam proximum nauci habent et illum aestimant solum ex opulentia, ita opes non autem ipsum; illi cupiunt omnia possidere quae proximi sunt; {7}cum in hac cupiditate sunt, {8}tunc absque omni charitate et misericordia sunt; privare enim proximum suis bonis est jucundum vitae illorum, imprimis illorum qui sordide avari sunt, qui nempe amant aurum et argentum propter aurum et argentum, non autem propter aliquem usum ex illis; illi apud (x)quos malum {9}hujus amoris dominatur etiam in infernis sunt, sed non in tam profundis ut illi qui in malo amoris sui (d)sunt. Praeter binas has origines mali etiam datur {10}tertia, quae est malum facere ex principiis {11}falsae religionis; {12} sed hoc malum audit malum apud illos qui in amore sui et mundi sunt, non autem apud illos qui in amore erga proximum et in Deum suum sunt; nam finis est bonum, et finis qualificat reliqua, videatur {13} n. 8311. @1 in altera vita sunt$ @2 solum$ @3 secum$ @4 modo$ @5 vili$ @6 i quoque$ @7 cumque$ @8 After bonis$ @9 illius$ @10 una$ @11 falsis$ @12 i falsum religionis parit malum vitae,$ @13 i supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church