8327. `In monte hereditatis Tuae': quod significet caelum ubi bonum charitatis, constat ex significatione `montis (x)hereditatis' quod sit caelum, nam per `montem' significatur bonum amoris, n. 795, 796, (x)2722, 4210, 6435, et per `hereditatem' vita alterius, hic Domini, ita vita boni et veri quae a Domino; nam qui in hac vita sunt heredes regni (c)ac filii vocantur, n. 2658, 2851, 3672, (x)7212; quia haec significantur per `montem hereditatis,' etiam significatur caelum, nam caelum est caelum ex bono amoris, et est hereditas illis qui sunt Domini.