8356. `Et dulces factae aquae': quod significet quod inde vera jucunda facta, constat ex significatione `dulcis' quod sit jucundum, nam `dulce' in spirituali sensu est dulce vitae, quod unum est cum jucundo; et ex significatione `aquarum' quod sint vera, de qua mox supra n. 8355. Cum hoc ita se habet: quod homo afficiatur vero est ex bono, nam {1}bonum et verum conjuncta sunt sicut conjugio, {2}proinde amat unum alterum sicut conjux conjugem, inde quoque conjunctio boni et veri comparatur in Verbo conjugio, (c)ac vera (c)et bona quae inde nascuntur vocantur filii et filiae; ex his constare potest quod jucundum (x)affectionis veri non aliunde causam ducat quam a bono; {3}hoc etiam ab experientia patet; qui enim in bono vitae sunt, hoc est, qui amant Deum et proximum, illi etiam amant vera fidei; inde est quod quamdiu bonum influit et recipitur, tamdiu verum {4}appareat jucundum; sed ut primum bonum non influit, hoc est, ut primum malum praedominari {5}et influxum boni arcere incipit, ilico pro vero sentitur injucundum, nam verum et malum se mutuo rejiciunt et aversantur. Ex his nunc constare potest cur jussum {3}ut in aquas amaras projiceretur lignum, tum {6}cur aquae illae ex injecto ligno dulces factae {7}sunt; haec nequaquam a Divino mandata fuissent nisi talia significavissent, nam Divinum potuit absque ligno medio aquas illas dulces reddere. @1 verum et bonum$ @2 ita$ @3 quod$ @4 apparet$ @5 aut$ @6 unde$ @7 sint$