Arcana Coelestia (Potts) n. 8364

Previous Number Next Number See English 

8364. `Omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te': quod significet quod detinendi a malis quae illis qui in fide separata et in vita mali, constat ex significatione `morbi' quod sit malum, de qua sequitur; ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in fide separata et in vita mali, de qua n. 7097, 7317, 7926, 8148; et ex significatione `non ponere super te,' cum dicitur de `morbo,' per quem significatur malum, quod sit quod detinendi a malo, nam Jehovah, hoc est, Dominus, non aufert malum sed detinet hominem ab illo et tenet in bono, n. 929, 1581, 2256, 2406, 4564, 8206; inde est quod per `non ponere morbum super illos' significetur quod detinendi a malis. 2 Quod `morbus' sit malum, est quia in sensu interno {1}significantur talia quae afficiunt vitam spiritualem; morbi qui illam afficiunt sunt mala, et vocantur cupiditates et concupiscentiae; vitam spiritualem facit fides et charitas; illa vita aegrotat cum falsum est loco veri quod fidei, et malum loco boni quod charitatis; haec enim (x)perducunt illam vitam ad mortem quae vocatur mors spiritualis, {2}et est damnatio, sicut morbi perducunt vitam naturalem ad suam mortem; inde est quod per `morbum' in sensu interno significetur malum, et per `morbos Aegyptiorum' mala in quae illi qui in fide separata et in vita mali se conjecerunt, per quod infestaverint probos; quae mala in praecedentibus ubi de plagis in Aegypto actum est. 3 Mala {3} intelliguntur per morbos etiam alibi in Verbo, ut apud Moschen, Si {4}custodiveris praecepta et statuta et judicia quae Ego praecipiens tibi hodie, removebit Jehovah a te omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, quos nosti; non ponet super te, sed dabit eos super osores tuos, Deut. vii 11, 15:

apud eundem, Si non oboediveris voci Jehovae Dei tui, custodiendo ad faciendum omnia praecepta Ipsius et statuta Ipsius, mittet Jehovah in te maledictionem, conturbationem, et increpationem, in omni missione manus tuae quam facies, usque dum perdaris; propter malitiam operum tuorum, quibus deseruisti Me; adhaerere faciet Jehovah tibi pestem, donec consumpserit te desuper terra; percutiet te Jehovah tabe, et febri calida, et febri ardente, et febri aestuante, et siccitate, et uredine, et aurigine, quae persequentur te, usque dum pereas: percutiet te Jehovah ulcere Aegypti, et {5}haemorrhoidis, et scabie, et prurigine, ut non possis sanari: percutiet te Jehovah furore, et caecitate, et stupore cordis: fies insanus ab aspectu oculorum tuorum: percutiet te Jehovah ulcere malo, super genubus, et super femoribus, a quibus non possis sanari, a vola pedis tui usque ad verticem tuum: rejiciet in te omnem languorem Aegypti, etiam omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus: dabit tibi Jehovah cor trepidans, consumptionem oculorum, et dolorem animae, Deut. xxviii 15, 20-22, 27, 28, 34, 35, 60, 61, 65;

per omnes morbos hic nominatos significantur morbi spirituales, (x)qui sunt mala destruentia vitam voluntatis boni et falsa destruentia vitam intellectus veri, verbo, destruentia vitam spiritualem quae est fidei et charitatis; morbi naturales etiam talibus correspondent, nam omnis morbus in genere humano est inde, quia ex peccato, n. 5712, 5726; unusquisque etiam morbus correspondet suo malo; causa est quia omne vitae hominis est ex spirituali mundo; quare si vita ejus spiritualis aegrotat, etiam derivatur inde malum in vitam naturalem, {6}quod ibi fit morbus; videantur quae de correspondentia morborum cum malis ab experientia, n. 5711-5727. 4 Similia per `morbos' {7} significantur alibi, ut apud Moschen, Coletis Jehovam Deum vestrum, ut benedicat pani tuo et aquis tuis, et amoveam morbum e medio tui, Exod. xxiii 25:

apud eundem, Si statuta Mea reprobaveritis, sique judicia Mea fastidiverit anima vestra, ut non faciatis omnia praecepta Mea, dum irritum feceritis foedus Meum, mandabo super vobis terrori, cum tabe et cum ardente febri, quae consumptura oculos et cruciatura animam, Lev. xxvi 15, 16;

{8}`tabes' pro {9}decrescentia veri et {10}increscentia falsi; `ardens febris' pro cupiditate mali: porro apud Esaiam, Quare addetis recessionem? totum caput in morbum, et totum cor languidum; a vola pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus, et cicatrix, et plaga recens; non expressa, et non obligata, et non emollita (x)oleo, i [5,] 6;

quod hic per `morbum, vulnus, cicatricem, et plagam' intelligantur peccata, {11}neminem latet': similiter apud Ezechielem, Vae pastoribus Israelis! oves infirmas non confirmastis, (x)aegrotam non sanastis et fractam non obligastis, xxxiv [2,] 4:

apud Davidem, Iniquitates meae transiverunt caput meum, computruerunt, contabuerunt vulnera mea, propter stultitiam meam, nam intestina mea repleta sunt ardore, nec integritas in carne mea, Ps. xxxviii 5-7, [8] [A.V. 4-7]. 5 Quia per `morbos' significantur vitia et mala vitae spiritualis, idcirco per morborum varia genera significantur etiam varia genera vitiorum et malorum illius vitae; quod per `pestem' significetur vastatio boni et veri, videatur n. 7102, 7505; et quod per `lepram' profanatio veri, n. 6963. Quod in genere per `morbos' significentur peccata, constare etiam potest apud Esaiam, Vir dolorum, et notus morbi; unde quasi occultatio facierum ab Ipso; contemptus ut non reputaverimus Ipsum; verumtamen morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros portavit, et per vulnera Ipsius sanitas data nobis, liii 3-5;

ubi de Domino. 6 Quia `morbi' repraesentabant iniqua et mala vitae spiritualis, idcirco per morbos quos Dominus sanavit (x)significatur liberatio a {12} variis generibus mali et falsi quae Ecclesiam et humanum genus infestabant, et quae mortem spiritualem {13}inductura essent; miracula enim Divina a miraculis aliis distinguuntur per id quod illa involvant et spectent status Ecclesiae et regni caelestis; propterea miracula Domini imprimis fuerunt sanationes morborum; haec intelliguntur per Domini verba ad discipulos a Johanne missos, Annuntiate Johanni quae auditis et videtis; caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt et pauperes audiunt evangelium, Matth. xi 4, 5;

inde est quod toties dicatur quod Dominus `omnem morbum et languorem populi sanaverit,' {14} Matth. iv 23, ix 35, xiv 14, 35, 36; Luc. iv 40, v 15, vi 17, vii 21; Marc. i 32-34, iii 10. @1 intelliguntur$ @2 estque$ @3 i quoque$ @4 custodias$ @5 haemorrhoidibus AI Cp Sch$ @6 quae$ @7 i et aegritudines$ @8 tales I$ @9 deficientia$ @10 inductione$ @11 patet$ @12 i Domino e$ @13 inducerent$ @14 i ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church