Arcana Coelestia (Potts) n. 8373

Previous Number Next Number See English 

8373. Cum autem sedent, apparent sicut homines nostrae telluris {1}quoad superiorem partem corporis erecti, sed sedent decussatim quoad pedes; sollicite cavent, non modo cum ambulant sed etiam cum sedent, ne spectentur a tergo sed a facie; libenter etiam volunt ut facies suae videantur, quia {2}inde mens eorum apparet; nam nusquam alienam a mente faciem ostendunt, quod nec possunt; praesentes sciunt (d)etiam manifeste inde quo animo erga se sunt, quod nec abscondunt; imprimis num apparens amicum ex sincero sit vel num ex simulato. @1 superiore parte corporis erecta$ @2 ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church