8375. Qui in zonis illorum calidis vivunt nudi vadunt, usque tamen cum velamine circum lumbos, nec erubescunt nuditatem, nam mentes (c)illorum castae sunt, nec amant nisi conjuges, et adulteria abhorrent. Maxime mirati sunt quod spiritus nostrae telluris, cum viderent illos ita ambulantes, et quoque nudos, illos subsannarent, et quoque cogitarent lascive, et quod prorsus nihil attenderint ad vitam (c)illorum caelestem, sed modo ad talia; dicebant quod hoc signum sit quod corporea et terrestria prae caelestibus illis curae sint, et quod indecentia occupent mentes. Dictum est illis quod nuditas non pudori sit nec scandalo illis qui in castitate et statu innocentiae vivunt, sed quod illis qui in lascivia et impudicitia.