Arcana Coelestia (Potts) n. 8378

Previous Number Next Number See English 

8378. Insuper dicebant quod non praepararent cibum secundum gustum sed imprimis secundum usum; addebant quod cibus utilis illis sapidus sit. De hac re inter spiritus sermo factus est, et dictum quod hoc {1} conveniat homini, nam sic ei cordi est, {2}quod mens sana sit in corpore sano; aliter ac apud illos apud quos gustus imperat, inde corpus aegrotat, ad minimum intus languet, consequenter etiam mens; nam haec se {3}gerit secundum statum partium recipientium quae sunt corporis, sicut visus secundum statum oculi; inde insania quod in luxurie et voluptate ponatur omne vitae jucundum, {4}ac ut vocant, summum bonum; inde etiam obesitas in talibus quae {5}cogitationis et judicii sunt, et sollertia in talibus quae sunt corporis {6}et mundi; ex hoc fit similitudo hominis cum animali bruto, cum quo etiam tales non incongrue se comparant. @1 i maxime$ @2 ut$ @3 habet$ @4 et$ @5 mentis$ @6 , unde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church