Arcana Coelestia (Potts) n. 8398

Previous Number Next Number See English 

8398. `Et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin': quod significet ad statum alium tentationis, constat ex significatione `venire' quod sit statio successivi quod per `proficisci' n. (x)8397 significatur, ex significatione `coetus filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7843, ex significatione `deserti' quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098, et ex significatione `Sin' quod sit quale illius status, nomina enim includunt omne quale status rei, de qua agitur, ut supra passim ostensum. Ex tentatione {1} quae significatur per murmurationem propter defectum panis et carnis, et ex consolatione dein, quae significatur per `mannam' et `selav,' constare potest quid `Sin' significat, quod nempe bonum quod ex vero; inde Sin, quae urbs Aegypti a qua desertum Sin nomen accepit, in opposito sensu significat malum quod ex falso: apud Ezechielem, Effundam excandescentiam Meam super Sin robur Aegypti, et exscindam multitudinem No; et dabo ignem in Aegypto; dolendo dolebit Sin, et No erit ad perrumpendum, et Noph hostibus quotidie; juvenes Aven et (x)Pi-Beseth gladio cadent, et illae in captivitatem abibunt; et in (x)Thechapneches obtenebratus dies erit, quando fregero ibi juga Aegypti, xxx 15-18;

agitur hic de illis qui in scientificis sunt, et inde excludunt falsa ex 2 quibus mala; `Aegyptus' ibi est scientificum, `Sin' est malum quod ex falso, et `No' est falsum ex quo malum; quod altior hic sensus lateat quam qui in littera exstat, cuivis constare potest solum ex eo quod Verbum Divinum sit; nisi sensus (t)inibi altior, vix aliquis qui capi {2}potest foret, minus sensus in quo sanctum; inde patet manifeste quod nomina ibi sint res, et quod ex illis resultet sensus communis, qui Verbo, quod ex {3}Jehovah, dignus est; qui Verbum agnoscit Divinum, hoc nequaquam negare potest, modo velit ex ratione cogitare, {4}aut ex intellectu (x)aliquantisper illustrato concludere. @1 i illorum$ @2 possit$ @3 Divino$ @4 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church