Arcana Coelestia (Potts) n. 8409

Previous Number Next Number See English 

8409. Quod `caro' significet proprium in utroque sensu, in supremo sensu proprium Divinum Domini, quod est Divinum Humanum Ipsius, ita bonum amoris Ipsius erga universum genus humanum, inde `caro' in sensu respectivo ad hominem est proprium vivificatum a proprio Domini, hoc est, proprium Domini apud hominem, ita bonum amoris in Ipsum; de significatione `carnis' in hoc sensu, videatur n. 3813, 7850; in sensu autem opposito est caro proprium hominis, ita malum amoris sui, et inde illius amoris cupiditates, seu concupiscentiae, n. 999, 3813; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 3812 fin., 5660, 5786. Quod `caro' sit proprium hominis, ita malum omnis generis, constat adhuc ex his locis: apud Esaiam, Cibabo oppressores tuos carne illorum, et sicut musto sanguine (c)eorum inebriabuntur, xlix 26;

2 `cibare carne' pro opplere malo suo {1}: apud Jeremiam, Maledictus vir qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, a Jehovah autem recedit cor ejus, xvii 5;

`ponere carnem brachium suum' pro confidere propriae potentiae; inde edere carnem brachii sui pro confidere sibi, Esai. ix 19 [A.V. 20]: apud Esaiam, Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus, xxxi 3;

`equi Aegypti' pro scientificis ex intellectuali perverso, n. 6125, `caro' pro mortuo, `spiritus' pro vivo; inde filii Aegypti dicuntur magni carne, Ezech. xvi 26; mortuum dicitur ex malo, nam ex malo mors spiritualis, et vivum dicitur ex bono, nam ex bono vita spiritualis: inde est quod `caro' et `spiritus' in Verbo sibi opponantur, ut apud Johannem, 3 Quod natum ex carne caro est, et quod natum a spiritu spiritus est, iii 6:

apud eundem, Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam, verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, vi 63:

in Libro Geneseos, Dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro, vi 3;

`caro' ibi pro proprio hominis: similiter apud Matthaeum, Jesus dixit, Beatus es Simon, fili Jona, quia caro et sanguis non revelavit, sed Pater Meus qui est in caelis, xvi 17:

et apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non e sanguinibus neque e voluntate carnis neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;

`voluntas carnis' pro proprio voluntario, {2} `voluntas viri' pro proprio intellectuali, `filii Dei' pro regeneratis; et qui regenerantur, omnes vivificantur ex proprio Domini, quod est {3} Caro et Corpus Domini, estque ipsum Bonum Divinum. 4 Quia caro in opposito sensu est proprium hominis, ita malum, etiam est concupiscentia, nam vita carnis, quae corporis est propria, non est nisi quam voluptas sensuum, {4}jucunditas appetituum, (c)et concupiscentia; quod `caro' sit concupiscentia, constat ab his apud Moschen, Colluvies quae in medio populi concupiverunt concupiscentiam, unde iterarunt et fleverunt filii Israelis, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? nunc anima nostra arida est, non quicquam nisi quod ad man oculi nostri: et dixit Jehovah ad Moschen, Ad populum dices, Sanctificate vos in crastinum, ut comedatis carnem; flevistis enim in auribus Jehovae, dicendo, Quis cibabit nos carne, quia melius nobis in Aegypto? dabit Jehovah vobis carnem ad edendum; ad (x)mensem dierum, usque dum exibit e naso vestro, et fuerit vobis fastidio. Caro adhuc inter dentes illorum, antequam deglutiretur, cum ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; unde vocavit nomen loci illius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, Num. xi 4, 6, [16,] 18, 20, 33, 34. Ex his nunc patet quid per `sedere ad ollam carnis in terra Aegypti' significatur, quod nempe vita secundum libitum et sicut {5}concupiverint, ita vita proprii. @1 i, et inebriare sanguine pro falso$ @2 i et$ @3 i in supremo sensu$ @4 jucundum$ @5 concupiverint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church