Arcana Coelestia (Potts) n. 8427

Previous Number Next Number See English 

8427. `Et mane videbitis gloriam Jehovae': quod significet in principio status novi quod Adventus Domini, constat ex significatione `mane' quod sit principium status novi, de qua nunc supra n. 8426, et ex significatione `gloriae Jehovae' quod sit praesentia et Adventus Dominii; quod `gloria' sit praesentia {1}et Adventus Domini, est quia gloria {2} in supremo sensu est Divinum Verum quod procedit a Domino, et Divinum Verum apparet coram oculis angelorum ut lux et splendor a Sole, qui est Dominus; quod gloria {2} sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 5922, 8267, et quod sit intelligentia et sapientia quae Divino Vero, n. 4809, (c)et quod inde {3} sensus internus Verbi, nam ille est Divinum Verum in gloria, n. 5922. 2 Dicitur quod `mane visuri gloriam Jehovae' quia ortus solis et inde lux, quae in caelo visum angelicum et externum et internum illustrat, consequenter praesentia et Adventus Domini, qui in caelo est Sol, correspondet tempori matutino in terra, et significatur hic per `mane'; lux illa ex sole tunc, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus, est gloria; {4}ex his patet quod per `gloriam' significetur praesentia et Adventus Domini; quod {5}haec sint gloria, etiam constat ex {6}pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Obtexit nubes montem, et habitavit gloria Jehovae super monte Sinai; et obtexit illum nubes sex dies: species gloriae Jehovae erat sicut ignis comedens in capite montis ante oculos filiorum Israelis, Exod. (x)xxiv 15-18;

patet quod praesentia Jehovae, hoc est, Domini, apparens sicut nubes et sicut ignis super monte, hic {7}dicatur `gloria Jehovae': {8}apud eundem, Obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit tabernaculum; nec potuit Moscheh intrare in tentorium conventus, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret tabernaculum, Exod. xl 34, 35;

hic quoque praesentia Domini apparens ut nubes dicitur `gloria':

apud eundem, 3 Ingressus est Moscheh et Aharon in tentorium conventus, et exiverunt et benedixerunt populo; tunc apparuit gloria Jehovae erga universum populum, Lev. ix 23, 24:

apud eundem, Gloria Jehovae apparuit in tentorio conventus coram omnibus filiis Israelis, Num. xiv 10-12;

pariter xvi 19, xvii 7 [A.V. xvi 42]: in Libro 1 Regum, Nubes implevit domum Jehovae ita ut non potuerint sacerdotes stare ad ministrandum propter nubem, quia implevit gloria Jehovae domum Jehovae, viii 10, 11:

apud Johannem, Impletum est Templum fumo, (x)ex gloria Dei et virtute Ipsius, ita ut nemo posset ingredi in Templum, Apoc. xv 8:

apud eundem, Ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam descendentem a caelo e Deo, habentem gloriam Dei: civitas non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei illustrat illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. xxi 10, 11, (x)23;

hic `gloria Dei' manifeste pro luce a Domino, quae est Divinum Verum procedens ab Ipso, ita praesentia Domini, nam Dominus in Vero quod ab Ipso est praesens. 4 Quod `gloria Jehovae' sit praesentia (d)Ipsius, adhuc constat apud Moschen, Dixit Moscheh ad Jehovam, Ostende mihi, quaeso, gloriam Tuam; cui dixit, Ego praeterire faciam omne bonum Meum coram te, et cum praeteribit gloria Mea, fiet ut ponam te in foramine petrae, et obtegam manum Meam super te. usque dum praeterivero; ubi vero removero manum Meam, videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur, Exod. xxxiii 18 ad fin.;

hic quoque `gloria Jehovae' {9}manifeste pro praesentia Ipsius: apud Matthaeum, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quodnam signum Tui adventus; dixit {10}Jesus, Tunc apparebit signum Filii hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 3, 30;

agitur hic de ultimo tempore Ecclesiae prioris et primo novae; `Filius hominis' est verum Divinum procedens a Domino, `nubes caeli' est Verbum in sensu litterae, `virtus et gloria' est sensus internus, ita Divinum Verum quod tunc apparebit; `adventus Domini' pro agnitione veri Divini ab illis qui ab Ecclesia nova, et pro negatione ab illis qui ab Ecclesia Vetere, videatur n. 4060 {11} fin. 5 Quod Dominus quoad Divinum Verum sit `gloria,' constat apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, xl 3, 5;

ibi de Domino, Qui est `gloria': apud Johannem, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, i 14:

apud eundem, Haec dixit Esaias, quando vidit gloriam Ipsius, et locutus est de Ipso, xii 41;

hic `gloria' pro Domino: (m)similiter apud Moschen, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. xiv 21;

hic `gloria Jehovae' pro Adventu Domini, ac illustratione a Divino Vero quod ab Ipso:(n) `gloria' pro Divino Domini, apud Esaiam, 6 Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meum alteri non dabo, xlii 8:

apud Marcum, Quando Filius hominis venit in gloriam Patris Sui, cum angelis sanctis, viii 38:

{12} apud Lucam, Haec oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam, xxiv 26. Quia per `gloriam Jehovae' significatur Dominus quoad Divinum Verum, ita quoque per `gloriam' significatur Divina Sapientia et Intelligentia, quae est Divini Veri a Domino; sapientia et intelligentia a Divino intelligitur per gloriam apud Ezechielem i 28, viii 4, ix 3, x 4, 18, 19, xi 22, 23, quae repraesentata est ibi per `iridem' qualis in nube. @1 seu$ @2 i coeli$ @3 i sit$ @4 inde$ @5 gloria sit praesentia et adventus Domini$ @6 his$ @7 vocatur$ @8 et alibi$ @9 Before gloria$ @10 Dominus$ @11 i ad$ @12 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church