Arcana Coelestia (Potts) n. 8472

Previous Number Next Number See English 

8472. `Et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum': quod significet receptionem secundum potentiam cujusvis societatis, constat ex significatione `colligere' quod sit recipere, ut supra n. 8467, et ex significatione `redigens ad numerosum et ad paucum' quod sit secundum potentiam cujusvis societatis. Quomodo haec se habent, evolvendum est ex illis quae existunt in societatibus in caelo, nam manna est cibus caelestis, et cibus caelestis est bonum et verum, ac bonum et verum in caelo est Dominus, quia ab Ipso; ex {1}his constare potest quod haec quae de manna statuta sunt sint talia quae in dictis societatibus existunt; cum his ita se habet: Divinum Bonum quod a Domino procedit communicatur cum omnibus in caelo universaliter et singulariter, sed ubivis secundum potentiam recipiendi, sunt enim qui parum recipiunt, et sunt qui multum; qui parum recipiunt sunt in terminis caeli, at qui multum sunt in interioribus ibi; quisque ibi in potentia recipiendi est secundum quale et quantum boni in mundo acquisiti; potentiae differentia est quae significatur per `numerosum' et `paucum.' @1 quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church