Arcana Coelestia (Potts) n. 8485

Previous Number Next Number See English 

8485. `Et collegerunt illud mane mane'; quod significet receptionem boni a Domino jugiter, constat ex significatione `colligere' nempe mannam, quod sit receptio boni, ut supra n. 8467, 8472, et ex significatione `mane mane' seu singulo mane, quod sit jugiter, per `mane mane' enim significatur {1}quivis crastinus dies, et per `crastinum,' significatur aeternum, n. 3998, ita quoque perpetuo et jugiter. @1 quovis @crastino die$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church