Arcana Coelestia (Potts) n. 8495

Previous Number Next Number See English 

8495. `Sabbatum sanctum Jehovae cras': quod significet conjunctionem boni et veri in aeternum, constat ex significatione `sabbati' quod sit conjunctio boni et veri, de qua sequitur, et ex significatione `cras' quod sit in aeternum, de qua n. 3998. Qui non scit quid sabbatum repraesentaverat, et inde quid significaverat, nec (t)scire potest cur id {1}omnium sanctissimum habitum fuerat; sed pro sanctissimo habitum fuit ob causam quia in supremo sensu repraesentabat unionem Divini ac Divini Humani in Domino, ac in sensu respectivo conjunctionem Divini Humani Domini cum genere humano; inde sabbatum erat sanctissimum; et quia illa repraesentabat, etiam repraesentabat caelum quoad conjunctionem boni et veri, quae conjunctio conjugium caeleste vocatur; et quia conjunctio boni et veri fit a solo Domino, et {2} nihil ejus ab homine, ac quia illa fit in statu pacis, idcirco severissime interdictum fuit ut homo tunc aliquod opus faceret, usque adeo ut exscinderetur anima (x)quae id faceret, de qua apud Moschen, Servabitis sabbatum, quia sanctum illud vobis; qui {3}profanat illud moriendo morietur; quia Omnis qui facit opus in eo exscindetur anima haec e medio populi sui, Exod. (x)xxxi 14:

ideo {4} lapidatus est qui solum die illo ligna colligis, Num. xv 32-(x)36: ideo etiam praeceptum de sabbato est tertium praeceptum in decalogo, immediate sequens post bina de sancto cultu Jehovae, Exod. xx 8; Deus. v 12: ac ideo vocatur sabbatum `foedus aeternum,' Exod. xxxi 16, per `foedus' enim significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804. 2 Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per illa quae in sequentibus his locis de sabbato dicuntur, ut quae apud Esaiam, Beatus homo custodiens sabbatum ut non profanet illud: sic dixit Jehovah eunuchis qui custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenent foedus Meum, Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen, bonum prae filiis et filiabus; nomen aeternitatis dabo illis quod non exscindetur: quisquis custodit sabbatum ut non profanet id, et qui tenent foedus Meum, introducam illos super montem sanctitatis Meae, et exhilarabo illos in domo precationis Meae, lvi 2-7;

ex his patet quod per illos qui sanctificant sabbatum intelligantur qui in conjunctione cum Domino sunt; quod illi erunt in caelo, significatur per quod `{5}dabitur illis in domo Jehovae locus et nomen, bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis quod non exscindetur,' et quod `introducentur super montem sanctitatis': apud eundem, 3 Si avertis a sabbato pedem tuum, ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, sed vocaveris sabbatum delicias sanctas Jehovae honorabiles, atque honoraveris illud, ut non facias vias tuas {6}, nec invenias desiderium tuum, aut loquaris verbum, tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, lviii, 13, 14;

hic patet evidenter quid {7}repraesentavit quod non die sabbati aliquod opus facerent, nempe quod non ex proprio aliquid agent, sed ex Domino; status enim angelicus in caelo est ut nihil ex se seu ex proprio suo velint et agant, ac ne quidem {8}cogitent et loquantur, conjunctio illorum cum Domino consistit in eo; proprium ex quo non {9}agunt significatur per quod `non facerent voluntates suas,' {10}nec `facerent vias suas,' nec `invenirent desiderium suum,' nec `loquerentur verbum'; ille status apud angelos est ipse status caelestis; cumque in illo sunt, tunc est illis pax et quies; et quoque est quies Domino, nam {11}cum conjuncti sunt cum Ipso, non amplius est labor cum illis, sunt enim tunc in Domino; haec significantur per verba, `sic vocabis sabbatum delicias sanctas Jehovae, et deliciabuntur super Jehovah': {12}requies Domini significatur per quod post sex dierum creationem requieverit 4 die septimo, Gen. ii 2: {13}similia intelliguntur per haec verba apud Jeremiam, Si audiendo audiveritis Me, ut non introducatis onus per portas urbis hujus in die sabbati, et quod sanctificetis diem sabbati ita ut non faciatis in illo ullum opus, tunc intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes illorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur urbs haec in aeternum, xvii 24, 25;

per `opus in sabbato' significatur omne quod ex proprio; status illorum qui non ex proprio sed ex Domino ducuntur describitur per quod `intrabunt per portas urbis reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis'; per `reges' significantur vera fidei, per `principes' primaria illorum, per `{14}sedere super throno Davidis' quod illa a Domino, (d)per `{15} currum et equos' fidei doctrinalia et {16} intellectualia; sciendum quod omnia quae ex proprio hominis veniant sint mala, et quae ex Domino bona; quod apud illos qui a Domino {17}ducuntur, omnia {18}influant usque ad minimum vitae tam intellectualis quam voluntariae, ita usque ad omnia et singula fidei et charitatis, videantur quae copiose ab experientia ostensa sunt, n. 2886-2888, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, 6982, 6985, 6996, (a)7004, 7055, 7056, 7058, 7147, 7270. 5 Quod sabbatum esset repraesentativum conjunctionis Domini cum genere humano, constat apud Ezechielem, Sabbata Mea dedi illis, ut essent in signum inter Me et inter illos, ad agnoscendum quod Ego Jehovah sanctificans illos, xx 12; {19} Exod. xxxi 13. Ideo quoque prohibebatur `ignem accendere die sabbati,' Exod. xxxv 3, quia per `ignem' significabatur omne quod vitae est, et per `accendere ignem' quod vitae ex proprio. Ex illis quae dicta sunt, {20} patet quod Dominus sit Dominus sabbati, secundum Ipsius verba apud (x)Matthaeum xii 1-9, et cur plures sanationes a Domino factae sint {21}diebus sabbati, Matth. xii 10-14; Marc. iii 1-(x)6; Luc. vi 6-12, xiii 10-(x)17, xiv 1-(x)6; Joh. v 9-(x)18, vii 22, 23, ix 14, 16; nam morbi a quibus sanabantur a Domino involvebant morbos spirituales, qui sunt (m)a malo, n. 7337, 8364.(n) @1 pro omnium sanctissimo$ @2 i prorsus$ @3 prophanant$ @4 i etiam$ @5 daretur$ @6 i tunc IT$ @7 repraesentaverit$ @8 loquantur ac cogitent$ @9 agent IT$ @10 non$ @11 tunc non cum illis est amplius labor$ @12 hoc quoque significatur per sex dierum creationem, et quietem septimo$ @13 Simile intelligitur$ @14 sedere altered to sedentes$ @15 i in$ @16 i quoque$ @17 ducantur$ @18 influunt$ @19 i et$ @20 i etiam$ @21 die$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church