Arcana Coelestia (Potts) n. 8545

Previous Number Next Number See English 

8545. {1}Erant apud me spiritus e tellure Jovis cum legerem xvii cap. apud Johannem, de (t)Domini amore et de Ipsius glorificatione; cumque audiverunt illa quae ibi, sanctum illos occupabat, et confessi quod omnia Divina ibi {2}essent, at tunc spiritus nostrae telluris qui infideles fuerunt jugiter {3}suggerebant scandala, dicendo quod natus infans, vixerit homo, apparuerit sicut alius homo, quod crucifixus, et similia; sed spiritus telluris Jovis ad illa nihil attendebant; dicebant quod tales sint (c)illorum diaboli, quos abhorrent, addentes quod prorsus nihil caeleste insideat mentibus illorum, sed modo terrenum, quod vocabant scorias; et quod {4}ita sit, quod comperti fuerint ex eo quod, cum audirent quod in tellure sua ambularent nudi, (x) ilico tunc obscenum occuparet cogitationes illorum, et quod prorsus nihil cogitarent de caelesti (c)illorum vita, de qua etiam {5}tunc audiverunt, n. 8375. @1 Fuerunt$ @2 sint$ @3 suggesserunt$ @4 etiam comperti sint$ @5 simul$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church