Arcana Coelestia (Potts) n. 8573

Previous Number Next Number See English 

8573. `Et clamavit Moscheh ad Jehovam [, dicendo]': quod significet lamentationem interiorem et intercessionem, constat ex significatione `clamare' cum de ope Divina, quam populus ex gravi indolentia {1}flagitabat, quod sit lamentatio interior, ut quoque prius n. 7782, atque intercessio, ut n. 8179. Quia per `clamavit Moscheh ad Jehovam' significatur intercessio a Divino Vero, quod per `Moschen' repraesentatur, paucis dicendum quid sit intercessio {2}, et quomodo cum illa se habet: qui {3} non sciunt quid intercessio, non aliam sibi ideam de {4}illa sistere possunt quam quod Dominus continue oret Patrem et intercedat pro peccatore qui devote supplicat et paenitentiam pollicetur; immo simplices cogitant quod Dominus sedeat apud Patrem, et loquatur cum Ipso de peccatore, et quod roget Ipsum ut {5}det illum Sibi, ut sit in regno Suo, et {6}potiatur felicitate aeterna; talem ideam habent perplures de intercessione, de qua in Verbo, ubi dicitur quod Dominus rogabit Patrem Suum pro illis; sed quis non videre potest quod haec dicta sint secundum ideas cogitationis humanae? nam unusquisque illo tempore, sicut et perplures hodie, non aliter potuerunt cogitare de regno caelesti quam sicut cogitant de regno terrestri, ab hoc enim capitur idea de illo, ut manifeste patet ab ipsis apostolis Domini, Jacobo et Johanne, qui petierunt ut unus sederet a dextris, alter a sinistris in regno Ipsius, Marc. x 35-37; {7}et quoque a reliquis apostolis, inter quos quia contentio facta est quis illorum major futurus est in regno Domini, quibus Dominus ideo dixit quod (x)comederent et biberent super mensa Sua in regno Suo, et quod sederent super thronis judicantes duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 24, 30, proinde quod regnarent cum Ipso; {8} haec quod secundum ideam ac ita secundum captum {9}illorum dicta sint, et quod significent in interiore sensu aliud, quod non ita tunc potuit propalari, patet; quid duodecim throni, super quibus apostoli, significant, videatur n. 2129, 6397. 2 Cum intercessione ita se habet: in omni amore est intercessio, proinde in omni misericordia, nam misericordia est amoris; quod qui amat aut qui miseretur continue intercedat, constare potest ab exemplis: maritus qui amat uxorem vult ut ab aliis benigne recipiatur utque ei benefiat; hoc non apertis verbis dicit sed continue id cogitat, proinde id continue tacite rogat et pro illa intercedit; similiter faciunt parentes pro liberis suis quos amant; pariter qui in charitate sunt ita faciunt pro proximo, et qui in amicitia pro {10}amico; ex his constare potest quod intercessio insit omni amori jugiter; similiter se habet cum intercessione Domini pro humano genere, et in specie pro illis qui in bono et vero fidei sunt, nam erga illos est Divinus, hoc est, infinitus amor, et est Divina, hoc est, infinita misericordia; nec orat Patrem pro illis et sic intercedit, nam hoc foret prorsus humano more agere, sed continue excusat et continue remittit, nam continue miseretur, et hoc fit apud Ipsum Dominum, nam Dominus et Pater unum sunt, Joh. xiv 8-12. 3 Arcanum quod adhuc interius latet in Verbo intercessionis, etiam dicetur: Divinum Verum, quod procedit a Domino, intercedit tali modo continue, quia procedit a Divino Amore; Dominus cum in mundo fuit, Divinum Verum fuit, (x)at cum glorificatus est, quod factum cum resurrexit, Divinum Bonum est, n. 7499; Divinum Bonum est quod in Verbo in sensu interno intelligitur per `Patrem,' et Divinum Verum per `Filium,' n. 2803, 3704, 7499; et quia inest Divino Vero, quod procedit a Divino Bono, intercessio continua, {11}ideo dicitur quod Filius roget Patrem, et intercedat pro homine; hoc capi potuit ab homine, {12}ast illud aegre. @1 flagitat$ @2 i in sensu interno$ @3 i hoc$ @4 intercessione$ @5 After Sibi$ @6 ibi in$ @7 et a reliquis apostolis, quibus ideo dictum quod sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis$ @8 i tum ad Judaeos, quod comesuri sint cum Abrahamo, Jischako et Jacobo,$ @9 hominis$ @10 socio$ @11 hoc est, misericordia, idcirco$ @12 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church