Arcana Coelestia (Potts) n. 8579

Previous Number Next Number See English 

8579. `Et baculum tuum, quo percussisti fluvium': quod significet potentiam Divinam, per quam dissipata sunt falsa, constat ex significatione `baculi' quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, hic potentia Divina, quia per `Moschen,' cui baculus, repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et ex significatione `fluvii,' hic fluvii Aegypti, quod sit falsum, de qua n. (x)6693; `quo percussisti fluvium' dicitur ob causam ut significetur dissipatio falsi, nam per {1}potentiam Divinam, qua verum datur, etiam dissipantur falsa; verum quod datur significatur per `aquam ex petra in Chorebo.' @1 aquam e petra in Chorebo, quae data populo ad bibendum, significatur verum fidei a Domino, per potentiam Divinam, qua illud datur, etiam dissipantur falsa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church